TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Judaei propriae justitiae opinione excaecati. Numquid enim aliud est, in quo erraverunt Judaei, aut quo alio vitio ab evangelica gratia extorres facti sunt, nisi uno illo de quo Apostolus non tacuit, quod paulo ante commemoravi? Testimonium, inquit, eis perhibeo, quia zelum Dei habent, sed non secundum scientiam. Ubi laudavit, etiam reprehendit. Unde ergo illi vitiosi? Quia utique quamvis zelum Dei habeant, non secundum scientiam. Et quasi consuleremus Apostolum, et diceremus, Quid est quod dixisti, non secundum scientiam? Quae est ista scientia, quam illi non habent, qui tamen zelum Dei habent? Quam scientiam non habent, vis audire? Attende quod sequitur: Ignorantes enim Dei justitiam, et suam volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti 3Rom. II, 3 . Si ergo zelum Dei habes, et vis habere secundum scientiam, et pertinere ad Testamentum novum, ad quod Judaei propterea pertinere non potuerunt, quia zelum Dei non secundum scientiam habuerunt; agnosce Dei justitiam, et noli tuam velle constituere hanc ipsam, si quam habes: si bene vivis, si praecepta Dei facis, noli tuum putare; hoc est enim velle suam justitiam constituere. Agnosce a quo acceperis et habes quod accepisti. Non enim habes, quod non accepisti. Si autem accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis 4I Cor. IV, 7 ? Cum enim gloriaris, quasi non acceperis, in te gloriaris: et ubi est, Qui gloriatur, in Domino glorietur? Datum tene, sed datorem agnosce. Spiritum suum se daturum cum promitteret Dominus: Si quis sitit, inquit, veniat ad me, et bibat. Qui credit in me, flumina aquae vivae fluent de ventre ejus (Joan. VII, 37, 38) . Unde in te hoc flumen? Recordare tuam pristinam siccitatem. Nisi enim siccus fuisses, non sitisses: si non sitisses, non bibisses. Quid est, si non sitisses, non bibisses? Nisi tu te inanem invenisses, in Christum non credidisses. Antequam diceret, flumina aquae vivae fluent de ventre ejus; prius dixit, Si quis sitit, veniat et bibat. Ideo flumen habebis aquae vivae, quia bibis: non bibis, si non sitis: si autem sitiebas, quare tanquam de tuo flumine gloriari volebas? Ergo qui gloriatur, in Domino glorietur.

Notes

  1. 3. Rom. II, 3
  2. 4. I Cor. IV, 7