Mansuetudo haereticis exhibenda litigantibus et conviciantibus. Non jurgiis, sed magis apud Deum precibus agendum est contra haereticos. Proinde, charissimi, exhortor Charitatem vestram, ut exhibeatis illis christianam et catholicam mansuetudinem. Nunc curandis instatur. In fervore sunt oculi sanctorum, caute curandi, leniterque tractandi sunt. Nemo suscipiat cum aliquo litem, nemo velit nunc vel ipsam suam fidem altercando defendere, ne de lite scintilla nascatur, ne quaerentibus occasionem occasio praebeatur. Prorsus convicium audis, tolera, dissimula, praeteri. Memento curandum. Videte quam blandi sunt medici eis quos etiam mordaciter curant. Audiunt convicium, praebent medicamentum, nec reddunt convicium convicio. Verbum sit verbo: ut unus sit curandus, alter curat: non duo litigantes. Fertote, obsecro, fratres mei. Sed non fero, inquit, quia blasphemat Ecclesiam. Hoc te rogat Ecclesia, ut feras, quia blasphematur Ecclesia. Detrahit, inquit, episcopo meo; crimen dicit in episcopum meum, et taceo? Crimen dicat, et tace; non agnoscendo, sed ferendo. Hoc praestas episcopo tuo, si pro illo tempore non miscearis. Intellige tempus, habeto consilium. Deum tuum quanti blasphemant? Tu audis, et ille non audit? tu nosti, et ille non novit? Et tamen facit oriri solem super bonos et malos, et pluit super justos et injustos 1Matth. V, 45 . Ostendit patientiam, differt potentiam. Sic et tu agnosce tempus, noli provocare tumentes oculos ad turbandos se ipsos. Amator pacis es? Sit tibi in corde bene cum dilecta tua. Et quid agam? Habes quod agas. Tolle jurgia, convertere ad preces. Noli conviciis repellere conviciantem, sed ora pro eo. Loqui vis illi contra illum: loquere Deo pro illo. Non tibi dico quod taceas: sed elige magis ubi loquaris, apud quem tacitus loqueris, labiis clausis, corde clamante. Ubi non te videt, ibi esto bonus pro illo. Illi autem pacem non amanti, et litigare volenti, responde pacificus: Quidquid vis dicas, quantumlibet oderis, ut placuerit detesteris, frater meus es. Quid agis, ut non sis frater meus? Prorsus bonus, malus, volens, nolens, frater meus es. Et ille: Unde sum frater tuus, hostis, inimice? Sic quomodo ista dicis, frater meus es. Mirum videtur: odit, detestatur, et frater est? Illi enim vis credam nescienti quid loquatur? cujus opto sanitatem, ut lucem videat, et fratrem agnoscat. Illi ergo vis credam, quia non sum frater ipsius, quia detestatur, quia odit, et non potius ipsi luci? Audiamus quid dicat ipsa lux. Prophetam lege: Audite, qui pavetis, verbum Domini. Spiritus sanctus loquitur per Isaiam prophetam: Audite, qui pavetis, verbum Domini. Dicite, Fratres nostri estis, eis qui vos oderunt, et qui vos detestantur. Quid est? Radiavit lux, ostendit fraternitatem: et adhuc dicit lippus, Claude fenestram. Praebe oculos tuos luci: agnosce fratrem in tenebris non constitutum, in tenebris constitutus: et dic, dic securus, verba Dei dicis et non mea. Dicite, dicit Deus, Fratres nostri estis: quibus? eis qui vos oderunt. Nam quid mirum si dicitis eis qui vos diligunt? His qui vos oderunt, et qui vos detestantur. Utquid hoc? Audi, et causae aspice fructum. Velut interrogaveris Dominum Deum tuum, et dixeris, Domine, quomodo dicam, Frater meus es, qui odit, qui detestatur? Dic quare. Ut nomen Domini honorificetur. Appareat vel in jucunditate: ipsi autem erubescant 2Isai. LXVI, 5, sec. LXX . Vide, obsecro, fructum patientiae, tantae mansuetudinis. Dicite, Fratres nostri estis. Quare? Ut nomen Domini honorificetur. Quare autem non te agnoscit fratrem? Quia nomen hominis homines honorificavit. Ergo dic, frater meus: oderis licet, detesteris licet, frater meus es. Agnosce in te signum patris mei. Sermo patris nostri. Male frater, litigiose frater, frater meus es tu. Dicis etenim tu, quomodo et ego, Pater noster qui es in coelis 3Matth. VI, 9 . Unum dicimus: quare in uno non sumus? Rogo te, frater, agnosce quod mecum dicis, et damna quod contra me facis. Adverte verba exeuntia de ore tuo. Audi, non me, sed te. Vide cui dicimus, Pater noster qui es in coelis. Non amicus, non vicinus; sed ipse cui dicimus, concordare nos jubet. Simul habemus apud Patrem unam vocem: quare non simul habemus unam pacem?