Magnus in regno coelorum. Intendat ergo Charitas vestra: volo enim exponere qui sunt pisces magni. Qui solverit, inquit, unum de mandatis istis minimis, minimus vocabitur in regno coelorum. Ibi erit, sed minimus. Qui autem fecerit, et sic docuerit, magnus vocabitur in regno coelorum. Ecce sunt illi pisces magni, ad dexteram capti. Qui fecerit, et sic docuerit: bona fecerit, bona docuerit; non sibi loquenti male vivendo contradixerit, cum malae vitae testem habeat linguam bonam. « Qui » ergo « fecerit, et sic docuerit, magnus vocabitur in regno coelorum. » Et sequitur: « Dico enim vobis, quia nisi abundaverit justitia vestra super Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum coelorum » 4Matth. V, 20. Modo quomodo intelligis regnum coelorum? Illud unde dicitur dextris, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum 5Id. XXV, 34 . Nisi abundaverit justitia vestra plus quam Scribarum et Pharisaeorum. Quid est, plus quam Scribarum et Pharisaeorum? Respice Scribas illos et Pharisaeos, qui cathedram Moysi sedent, de quibus dictum est, Quae dicunt, facite; quae faciunt, facere nolite: dicunt enim, et non faciunt. Ergo justitia Pharisaeorum est, dicere et non facere. Abundet justitia vestra super Scribarum et Pharisaeorum, ut et bona dicatis, et bene vivatis.