TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Christus se filium David non negat. Hic cavendum est, ne putetur Christus se negasse filium esse David. Non se filium David negavit, sed modum quaesivit. Dixistis filium esse David, non nego: sed ille eum Dominum vocat; dicite mihi quomodo sit filius, qui est et Dominus: dicite quomodo. Illi non dixerunt, sed tacuerunt. Dicamus nos, exponente ipso Christo. Ubi? Per Apostolum suum. Prius unde probamus quia ipse Christus exposuit? Apostolus dicit: An vultis experimentum accipere ejus qui in me loquitur Christus 1II Cor. XIII, 3 . Ergo in Apostolo istam dignatus est solvere quaestionem. Primum per Apostolum loquens Christus, quid dixit ad Timotheum? Memor esto Christum Jesum resurrexisse a mortuis ex semine David, secundum Evangelium meum 2II Tim. II, 8 . Ecce Christus filius est David. Quomodo est et Dominus David? Dic, Apostole: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Agnosce Dominum David. Si agnoscis Dominum David, Dominum nostrum, Dominum coeli et terrae, Dominum Angelorum, aequalem Deo in forma Dei si agnoscis: unde filius David? Attende quod sequatur. Apostolus Dominum David tibi ostendit dicendo, Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Filius David unde? Sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens; in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo: humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod et Deus illum exaltavit 3Philipp. II, 6-9 . Resurrexit Christus ex semine David, filius David, quia exinanivit se. Quomodo exinanivit? Sumendo quod non erat, non perdendo quod erat. Exinanivit se, humiliavit se. Cum esset Deus, homo apparuit. Contemptus est in terra ambulans, qui coelum fecit. Contemptus est quasi homo, quasi nullius virtutis. Non solum contemptus, sed insuper et occisus. Lapis erat jacens, offenderunt in eum Judaei, et quassati sunt. Quid autem ait ipse? Qui offenderit in lapidem istum, conquassabitur: super quem venerit autem lapis iste, conteret eum 4Matth. XXI, 44 . Prius jacuit, et offenderunt: veniet desuper, et conteret quassatos.

Notes

  1. 1. II Cor. XIII, 3
  2. 2. II Tim. II, 8
  3. 3. Philipp. II, 6-9
  4. 4. Matth. XXI, 44