Tumoris epithema Apostolo datum. Quid mihi, inquit, dicis tu? Et tu audi quid sim; et noli altum sapere, sed time. Audi quomodo brevis agnus ingrediatur, ubi aries sic periclitatur. Ne magnitudine, inquit, revelationum mearum extollar, datus est mihi stimulus carnis meae, angelus satanae, qui me colaphizet. Qualem tumorem timuit, qui mordacissimum epithema accepit? Jam ergo modo dic quia tanta in illo erat justitia, quanta est in Angelis sanctis. An forte et angelus sanctus in coelo, ne extollatur, accipit stimulum angelum satanae, a quo colaphizetur? Absit hoc de sanctis Angelis suspicari. Homines sumus, Apostolos sanctos homines agnoscamus; vasa electa, sed adhuc fragilia; adhuc in hac carne peregrinantes, nondum in coelesti patria triumphantes. Ergo quoniam Dominum ter rogavit, ut ab illo iste stimulus auferretur; nec auditus est ad voluntatem, quia exauditus est ad sanitatem 6II Cor. XII, 7-9; forte non indecenter ipse loquitur, ubi dicit, Scimus autem quia Lex spiritualis est; ego autem carnalis sum.