TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

In hujus mundi tribulatione consilium a Christo capiendum. Omnis homo in tribulatione aliqua constitutus, et in sua causa deficiens, prudentem aliquem quaerit, a quo consilium accipiat, et norit quid agat. Existimemus ergo, universum mundum quasi esse hominem unum. Evadere mala quaerit, et facere bona piget: ac per hoc crebrescentibus tribulationibus suis in sua causa deficiens, quem potest ad accipiendum consilium prudentiorem invenire, quam Christum? Certe meliorem inveniat, et quod vult agat. Si autem non habet ubi meliorem inveniat, ad hunc veniat, quem ubicumque inveniat, consulat, accipiat consilium, servet mandatum bonum, evadat magnum malum. Praesentia enim mala temporalia, quae multum homines exhorrent, sub quibus plurimum murmurant, et murmurando offendunt emendatorem, ne inveniant Salvatorem: praesentia ergo mala sine dubio transitoria sunt; aut illa per nos transeunt, aut nos per illa transimus; aut transeunt nobis viventibus, aut dimittuntur nobis morientibus. Non est in tribulatione magnum, quod tempore breve est. Quisquis cogitas crastinum diem, non revocas hesternum diem. Minente die perendino, hesternus erit et crastinus. Verumtamen si curis tantis homines aestuant ad evadendas temporales et transcurrentes, vel potius transvolantes tribulationes; quid est cogitandum ut homo evadat manentes et sine fine durantes?