Rei gestae narratio. Inter duas mulieres certantes de parvulo filio mirabile judicium Salomonis praedicat Scriptura Regnorum. Scriptum est enim: Tunc apparuerunt duae mulieres meretrices regi Salomoni, et steterunt in conspectu ejus, et dixit mulier una: Animadverte, domine, ego et mulier haec habitabamus in domo una, et peperi in domo, et contigit die tertio postquam peperi, peperit etiam haec mulier filium; et eramus in uno, et non erat quisquam nobiscum praeter ambas nos in domo: et mortuus est filius mulieris hujus per noctem, mox dormivit super eum; et surrexit media nocte, et tulit filium meum ab ascellis meis, et collocavit in sinu suo, et filium suum mortuum in sinu meo; et surrexi mane dare lac filio meo, et ille erat mortuus: consideravi eum mane, et ecce non erat filius meus quem peperi. Et dixit mulier illa alia: Non, sed filius meus est qui vivit, filius autem tuus qui mortuus est. Et ipsa dixit: Non, filius tuus est ille mortuus, et meus filius est qui vivit. Et locutae sunt in conspectu Regis. Et dixit operam quis sit melior: atque utinam non daretis eis Rex: Tu dicis, Hic est filius meus qui vivit, et filius ejus mortuus est; et tu dicis, Non, sed filius meus vivit, et filius ejus mortuus est. Et ait Rex: Afferte mihi machaeram. Et obtulerunt ei machaeram in conspectu Regis. Et dixit Rex: Dividite puerum qui vivit, in duas partes, et date dimidium ejus huic, et dimidium ejus huic. Et respondit mulier cujus erat filius qui vivebat, et dixit ad Regem, quoniam conturbata est vulva ejus super filio suo; et dixit: Animadvertite, domine, date ei puerum, et nolite eum morte afficere. Et haec dixit: Neque mihi, neque huic sit, sed dividite illum. Et respondit Rex, et dixit ei mulieri quae dixit, Date eum illi, et morte nolite eum afficere; Quia haec est mater ejus 1III Reg. III, 16, 27 . Prudentia quidem Regis divino munere concessa in hoc judicio mirabilis eminet. Non enim decuit, aut oportuit aliam judicare esse matrem pueri, nisi eam quae illum iterum quodam modo concepit, cum cognovit ablatum; et iterum parturivit, dum a falsa matre defendit; et iterum peperit, dum non permisit occidi. Verumtamen sicut solent divini veteres Libri, non solum rei gestae fidem, sed etiam futurae insinuare mysterium; consideranda est ista Scriptura, utrum nobis in duabus istis mulieribus significatum aliquid figuratumque demonstret.