Amandus Christus. Ex eo quod Deus fecit, credibile fit quod promisit. Amemus ergo eum, quia dulcis est. Gustate, et videte quia suavis est Dominus 5Psal. XXXIII, 9 . Timendus est, sed plus amandus est. Homo et Deus est: unus Christus homo et Deus est; quomodo unus homo, anima et corpus: non autem Deus et homo duae personae. In Christo duae sunt quidem substantiae, Deus et homo: sed una persona, ut Trinitas maneat, non accedente homine quaternitas fiat. Quomodo ergo fieri potest ut nostri non misereatur Deus, propter quos homo factus est Deus? Multum est quod fecit: mirabilius est quod fecit, quam quod promisit; et ex eo quod fecit, debemus credere quod promisit. Hoc enim quod fecit, vix crederemus, nisi et videremus. Ubi videmus? In populis credentibus, in multitudine ad eum adducta. Quia impletum est, quod promissum est Abrahae: et ex his quae videmus, credimus quae non videmus. Unus homo fuit Abraham, et dictum est illi, In semine tuo benedicentur omnes gentes 6Gen. XII, 3 . Si ad se attenderet, quando crederet? Unus homo erat, et jam senex erat, et uxorem sterilem habebat, et aetate jam ita progressam, ut concipere non posset, etiamsi sterilis non fuisset. Non erat prorsus unde aliquid speraretur. Sed promittentem attendebat, et credebat quod non videbat. Ecce ille quod credidit, nos videmus. Ergo ex his quae videmus, debemus credere quae non videmus. Genuit Isaac, non vidimus: et Isaac genuit Jacob, et hoc non vidimus: et Jacob genuit duodecim filios, et ipsos non vidimus: et duodecim filii ejus genuerunt populum Israel; magnum populum videmus. Jam coepi ea dicere quae videmus. De populo Israel nata est virgo Maria, et peperit Christum; et ecce in Christo benedicuntur omnes gentes. Quid verius? quid certius? quid apertius? Desiderate mecum futurum saeculum, qui congregati estis ex Gentibus. In hoc saeculo implevit Deus promissum suum de semine Abrahae. Quomodo ergo non dabit nobis aeterna promissa sua, quos fecit esse semen Abrahae? Hoc enim dicit Apostolus: Si autem vos Christi, Apostoli verba sunt, ergo Abrahae semen estis 7Galat. III, 29 .