TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Charitas alia divina, alia humana. Charitas humana, alia licita, alia illicita. De charitate nobis paulo ante Apostolus loquebatur, cum ejus Epistola legeretur: et eam nobis sic commendabat, ut intelligeremus caetera omnia, quamvis magna Dei dona, sine illa nihil prodesse. Ubi autem ipsa est, sola esse non potest. Et nos ergo vestrae Charitati sermonem de charitate reddamus. Charitas alia est divina, alia humana: alia est humana licita, alia illicita. De his ergo tribus charitatibus vel dilectionibus; duo enim nomina habet apud Latinos, quae graece ἁγάπη dicitur; quod Dominus donaverit dicam. Haec ergo prima est distributio mea, quod dixi, aliam humanam, aliam divinam esse charitatem: eamdemque humanam in duo distribui, quod alia sit licita, alia illicita. Prius ergo loquor de humana licita, quae non reprehenditur: deinde de humana illicita, quae damnatur: tertio de divina, quae nos perducit ad regnum.