Petrus primo beatus, et mox satanas dictus. Idem ergo Petrus a petra cognominatus beatus, Ecclesiae figuram portans, apostolatus principatum tenens, continuo post paululum jam audito quod beatus esset, jam audito quod Petrus esset, jam audito quod supra petram aedificandus esset, posteaquam audivit futuram Domini passionem, quia praedixerat eam cito futuram discipulis suis, displicuit ei. Timuit ne perderet morientem, quem confessus fuerat vitae fontem. Turbatus est, dicens: Absit a te, inquit, Domine; non fiet istud. Propitius esto tibi, Deus; nolo te mori. Petrus dicebat Christo, Nolo te mori; sed melius dicebat Christus, Volo pro te mori. Denique continuo reprehendit, quem paulo ante laudaverat; et quem beatum dixerat, satanam appellat. Redi, inquit, post me, satana; scandalum mihi es: non enim sapis quae Dei sunt, sed quae sunt hominum 3Matth. XVI, 22, 23 . Quid nos vult facere ex hoc quod sumus, qui sic culpat quod homines sumus? Vultis scire quid nos velit facere? Audite Psalmum: Ego dixi, Dii estis, et filii Excelsi omnes. Sed humana sapiendo: Vos autem sicut homines moriemini 4Psal. LXXXI, 6, 7 . Idem ipse Petrus paulo ante beatus, postea satanas, in momento uno, infra pauca verba. Miraris differentiam nominum, differentias attende causarum. Quid miraris, quia paulo ante beatus, postea satanas? Attende causam quare beatus. Quia non tibi revelavit caro et sanguis, sed Pater meus qui in coelis est. Ideo beatus, quia tibi non caro et sanguis revelavit. Si enim caro et sanguis hoc tibi revelaret; de tuo: quia vero non caro et sanguis tibi revelavit, sed Pater meus qui in coelis est; de meo, non de tuo. Quare de meo? Quia omnia quae habet Pater, mea sunt 5Joan. XVI, 15 . Ecce audisti causam, quare beatus, et quare Petrus. Quare autem illud quod horrescimus, et repetere nolumus? Quare, nisi quia de tuo? Non enim sapis quae Dei sunt, sed quae sunt hominum.