TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Prohibere suos quisque subditos debet, ne malis noceant. Quid vobis dicam, fratres mei? quid vobis dicam, Non vobis placeant tales? Itane vero de vobis sensurus sum, quia placent vobis tales? Absit a nobis ut sentiamus ista de vobis. Sed parum est ut tales displiceant vobis, parum est: est aliquid quod de vobis exigendum est. Ne quis dicat, Deus novit quia nolui fieri. Ecce duas res dixisti: et non feci, et nolui fieri. Adhuc parum est. Parum est prorsus si noluisti, si non etiam prohibuisti. Habent mali judices suos, habent potestates suas: de quibus Apostolus ait, Non enim sine causa gladium portat. Vindex est enim in iram, sed ei qui male agit. In iram vindex ei qui male agit. Quod si malum, inquit, feceris, time. Non enim sine causa gladium portat. Vis autem non timere potestatem? Bonum fac, et habebis laudem ex illa 7Rom. XIII .

Notes

  1. 7. Rom. XIII