Infirmus quomodo confirmandus. Sed ne in futuris tentationibus deficiat infirmus; nec falsa spe decipiendus est, nec terrore frangendus. Dic ei, Praepara animam tuam ad tentationem. Sed forte incipit labi, contremiscere, nolle accedere; habes aliud: Fidelis Deus, qui non vos sinat tentari supra quam ferre potestis 27I Cor. X, 13 . Illud autem promittere, et praedicare futuras passiones, infirmum confirmare est. Timenti autem nimium, et ex hoc deterrito, cum polliceris misericordiam Dei, non quia tentationes deerunt, sed quia non permittit tentari supra quam ferre potest, fractum colligare est. Sunt enim qui cum audierint venturas tribulationes, armant se magis, et quasi potum suum sitiunt: parvam enim sibi putant fidelium medicinam, sed quaerunt et martyrum gloriam. Sunt autem alii qui auditis futuris et necessario venientibus tentationibus, quas proprie oportet venire christiano; quas nemo sentit, nisi qui voluerit esse vere christianus: imminentibus ergo sibi aliquibus, franguntur et claudicant. Affer consolationis alligamentum, alliga quod fractum est: dic, Ne timeas, non deserit in tentationibus ille in quem credidisti; fidelis Deus, qui te non sinit tentari supra quam potes ferre. Non hoc a me audis, Apostolus dicit: qui etiam dicit, An vultis experimentum ejus accipere, qui in me loquitur Christus. 28II Cor. XIII, 3 ? Haec ergo cum audis, ab ipso Christo audis: audis et ab illo pastore qui pacit Israel. Illi enim dictum est, Potabis eos in lacrymis, in mensura 29Psal. LXXIX, 6 . Quod enim ait Apostolus, Non sinit tentari supra quam ferre potestis; hoc ait Propheta, In mensura. Tantum tu noli dimittere corripientem et hortantem, terrentem et consolantem, percutientem et sanantem.