Ad bene vivendum quotidianis periculis commovemur. Bene ergo vivamus, et ut hoc possimus, eum qui hoc praecepit, invocemus. Neque bonae vitae nostrae terrenam mercedem a Domino requiramus. Ad illa quae promittuntur, intentionem nostram extendamus. Cor nostrum ibi ponamus, ubi putrescere non potest saecularibus curis. Transeunt ista quae occupant homines, volant ista; vapor est vita humana super terram. Accedunt etiam ipsius fragilis vitae tanta et tam quotidiana pericula. Terrae motus magni de Orientalibus nuntiantur; nonnullae magnae repentinis collapsae sunt civitates. Territi apud Jerosolymam qui inerant Judaei, Pagani, catechumeni, omnes sunt baptizati. Dicuntur fortasse baptizati septem millia hominum. Signum Christi in vestibus Judaeorum baptizatorum apparuit. Relatu fratrum fidelium constantissimo ista nuntiantur. Sitifensis etiam civitas gravissimo terrae motu concussa est, ut omnes forte quinque diebus in agris manerent, et ibi baptizata dicuntur fere duo millia hominum. Undique Deus terret, quia non vult invenire quo damnet. Nonnihil agitur in isto torculari. Mundus est torcular; abundant pressurae ejus: oleum estote, non amurca. Convertatur quisque ad Deum, et mutet vitam. Occultum habet iter oleum; ad secreta sua tendit. Alius subsannat, irridet, blasphemat, clamat per plateas; amurca defluit. Dominus tamen torcularis per operarios suos, per sanctos Angelos suos non quiescit operari. Novit oleum suum, novit quid recipiat, quo pondere pressurae eliquetur. Novit enim Dominus qui sunt ejus. Oleum estote, amurcam fugite; recedant ab iniquitate omnes qui nominant nomen Domini 12II Tim. II, 19. Odia autem nolite concipere, aut cito finite. Non enim illa metuenda sunt. Times terrae motum? times coeli fremitum? times bella? Time et febrem: subito, cum illa magna metuuntur, ipsa non veniunt, et de transverso una febricula aufert hominem. Et si talem invenit ille judex, qualem non novit, qualibus dicturus est, Nescio vos, recedite a me 13Luc. XIII, 27 ; quid fiet postea? quo itur? per quem ambitur? unde vita reparanda redimitur? Quis iterum vivere, et quod male fecit emendare permittitur? Finitum est. Pauci quidem convenistis: sed si bene audistis, abundatis. Non vos fallat, qui fallit: quia non vos decipit, qui non fallit.