Quaesiturus eras quid agat illis operibus etiam nocturnis; audi quid agat: Prospiciens agrum mercata est. Prospiciens, non in praesenti, sed in futuro, mercata est agrum istum: prospiciens fide, spe. Inde et de noctibus surgit. Si enim quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus 21Rom. VIII, 25 . In omnibus tribulationem patiens: prospicit enim agrum quem mercatur. Inde enim mulier fortis dicitur. Quid sunt noctes illae prae agro illo? Quod enim ad praesens temporale est et leve tribulationis nostrae (cum de noctibus surgimus), in incredibilem modum aeternum gloriae pondus operatur in nobis (cor habentibus ad agrum illum), non respicientibus quae videntur, sed quae non videntur. Quae enim videntur, temporalia sunt; quae autem non videntur, aeterna 22II Cor. IV, 8, 17, 18 . Qualis est ager ille? Quae pulchritudo ejus est? Inardescamus ad eum possidendum. Putamus non ipse est, de quo dixit Deus, Et species agri mecum est 23Psal. XLIX, 11 ?