TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Non alia Pater, alia Filius, sed eadem opera Trinitas facit. Quid ergo dicis? Ipse Unicus loquitur: ipse Filius unigenitus in Evangelio loquitur: ipsum Verbum nobis verba fecit, ipsum audivimus dicentem, Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. Jam fecit Pater ut videat quod faciat Filius: et tamen nihil facit Pater nisi per Filium. Certe turbaris, haeretice, certe turbaris: sed tanquam helleboro accepto turbaris, ut saneris. Jam te non invenis, sententiam tuam et carnalem intuitum tuum, quantum arbitror, etiam ipse condemnas. Repone oculos carnis post te, erige si aliquid habes in corde, divina intuere. Audis quidem humana verba per hominem, per Evangelistam, per Evangelium audis humana verba, sicut homo: sed de Verbo Dei audis, ut humana audias, divina cognoscas. Exagitavit magister, ut erudiret; seminavit quaestionem, ut moveret intentionem. Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. Consequens erat quod diceret, Quaecumque enim Pater facit, talia facit Filius. Non hoc ait: sed, Quaecumque Pater facit, haec eadem et Filius facit. Non alia Pater facit, alia Filius facit: quia omnia quae Pater facit, per Filium facit. Suscitavit Lazarum Filius 15Joan. XI, numquid Pater eum non suscitavit? Illuminavit Filius caecum 16Id. IX, numquid Pater non illuminavit? Pater per Filium in Spiritu sancto. Trinitas est: sed una operatio, una majestas, una aeternitas, una coaeternitas, et opera eadem Trinitatis. Non alios homines creat Pater, alios Filius, alios Spiritus sanctus: unum eumdemque hominem et Pater et Filius et Spiritus sanctus creat; et Pater et Filius et Spiritus sanctus unus Deus creat.

Notes

  1. 15. Joan. XI
  2. 16. Id. IX