Conciliantur duo illa praecepta. Ipsa quippe verba evangelica secum portant expositiones suas; nec intercludunt ora esurientium, quia pascunt corda pulsantium. Intentio quippe cordis humani quo dirigatur, et quo spectet, intuendum est. Si enim qui vult videri ab hominibus bona opera sua, gloriam et utilitatem suam ponit ante homines, et hanc in conspectu hominum quaerit; nihil eorum, quae de hac re Dominus praecepit, implevit: quia et attendit facere justitiam suam coram hominibus, ut videretur ab eis; et non sic eluxit lumen ejus coram hominibus, ut ad hoc viderent bona opera ejus, ut glorificarent Patrem qui in coelis est. Se quippe voluit glorificari, non Deum; et suam quaesivit utilitatem, non dilexit Domini voluntatem. De qualibus dicit Apostolus: Omnes enim quae sua sunt quaerunt, non quae Jesu Christi 8Philipp. II, 21 . Itaque non illic sententia terminata est, ubi ait, Sic luceat lumen vestrum coram hominibus, ut videant bona opera vestra: sed continuo subjunxit cur faciendum sit, ut glorificent, inquit, Patrem vestrum, qui in coelis est: ut homo cum bene faciens videtur ab hominibus, intentionem boni facti habeat in conscientia sua, intentionem vero innotescendi non habeat nisi in laudibus Dei, propter eorum quibus innotescit utilitatem; quibus hoc prodest, ut Deus placeat, qui hoc praestitit homini; atque ita non desperent, etiam sibi si voluerint hoc posse praestari. Itaque aliam sententiam, ubi ait, Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, non alibi terminavit, quam ubi dixit, ut videamini ab eis: nec addidit, Et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est; sed potius addidit, Alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in coelis est. Hinc enim ostendit eos qui tales sunt, quales fideles suos esse non vult, in eo ipso mercedem quaerere, quod videntur ab hominibus, ibi constituere bonum suum; ibi oblectare vanitatem cordis sui, ibi exinaniri et inflari, ibi tumescere et contabescere. Cur enim non sufficit, ut diceret, Attendite ne faciatis justitiam vestram coram hominibus; sed addidit, ut videamini ab eis: nisi quia sunt quidam, qui sic faciunt justitiam suam coram hominibus, non ut videantur ab eis, sed ut ipsa opera videantur, et glorificetur Pater qui est in coelis, qui ea justificatis impiis donare dignatus est?