TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Praevia observatio ad quaestionem tractandam. Pharisaei de regno diaboli recedere ex suis ipsorum verbis admonentur. Magna quaestio est de recenti evangelica lectione proposita, cui solvendae, quantum ad nos attinet, impares sumus: sed sufficientia nostra ex Deo est, quantum ejus adjutorium vel accipere vel capere possumus. Prius ergo magnitudinem advertite quaestionis; ut cum ejus molem humeris nostris impositam videritis, oretis pro laboribus nostris, atque in auxilio quod nobis praebetur, inveniatis aedificationem mentibus vestris. Cum Domino fuisset oblatus daemonium habens, caecus et mutus, et curasset eum ita ut loqueretur et videret, et stuperent omnes turbae, dicentes, Numquid hic est filius David? Pharisaei audientes dixerunt: Hic non ejicit daemones, nisi in Beelzebub, principe daemoniorum. Jesus autem sciens cogitationes eorum, dixit eis: Omne regnum divisum contra se, desolabitur; et omnis civitas vel domus divisa contra se, non stabit. Et si satanas satanam ejicit, adversum se divisus est: quomodo ergo stabit regnum ejus? Hoc dicens, ex ipsorum confessione volebat intelligi quod in eum non credendo, in regno diaboli esse delegissent, quod utique adversum se divisum stare non posset. Eligant ergo Pharisaei quod voluerint. Si satanas satanam non potest ejicere, nihil contra Dominum quod dicerent, invenire potuerunt: si autem potest, multo magis sibi prospiciant, et recedant de regno ejus, quod adversum se divisum stare non potest.