TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Carnalis cogitatio de futura felicitate. Gaudium carnale de mentis aegritudine venit. Vera sanitas nostra, immortalitas. Divitiae terrenae, non facultatis, sed infirmitatis argumenta. Sed quando dicitur, quia Deum habebimus, et ipso solo contenti erimus, imo ipso solo sic delectabimur, ut nihil aliud requiramus; quia et in uno ipso fruemur, et in nobis invicem ipso fruemur: (quid enim sumus, si Deum non habemus? aut quid aliud in nobis quam Deum debemus diligere, aut quia habemus, aut ut habeamus?) quando ergo dicitur quia caetera subtrahuntur, et solus Deus erit quo delectemur; quasi angustatur anima, quae consuevit multis delectari; et dicit sibi anima carnalis, carni addicta, carnalibus cupiditatibus implicata, visco malarum cupiditatum involutas pennas habens, ne volet ad Deum, dicit sibi: Quid mihi erit, ubi non manducabo, ubi non bibam, ubi cum uxore mea non dormiam? quale mihi gaudium erit? Hoc gaudium tuum de aegritudine est, non de sanitate. Certe ipsa caro tua in hoc tempore aliquando aegrotat, aliquando sana est. Intendite, ut aliquid dicam, unde capiatis, exemplum rei quam non possum dicere. Sunt quaedam aegrotantium desideria: ardent desiderio aut alicujus fontis, aut alicujus pomi; et sic ardent, ut existiment quia si sani fuerint, frui debeant ipsis desideriis suis. Venit sanitas, et perit cupiditas. Quod desiderabat, fastidit: quia hoc in illo febris quaerebat. Et qualis est ista sanitas, in qua convalescit aegrotus?