TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Carnis resurrectio futura. Quia et tu deponere habes ipsam infirmitatem, juxta quod audisti in Apostolo: Oportet corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem. Quia caro et sanguis, ait, regnum Dei non possidebunt 20I Cor. XV, 53, 50 . Quare non possidebunt? quia non resurget caro? Absit: resurget caro, sed quid fit? Immutatur, et fit ipsa corpus coeleste et angelicum. Numquid carnem habent Angeli? Sed hoc interest, quia ista caro resurget, ista ipsa quae sepelitur, quae moritur; ista quae videtur, quae palpatur, cui opus est manducare et bibere, ut possit durare; quae aegrotat, quae dolores patitur, ipsa habet resurgere, malis ad poenas sempiternas, bonis autem ut commutentur. Cum fuerit commutata, quid fiet? Jam corpus coeleste vocabitur, non caro mortalis: quia Oportet corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem. Mirantur autem si facit Deus de carne corpus coeleste, qui de nihilo fecit omnia. In carne constitutus Dominus de aqua vinum fecit, et mirum est si de carne corpus coeleste facere potuerit? Nolite ergo dubitare de Deo quia potens est illud facere. Angeli ut essent, nihil erant; sed ipsius majestate sunt quod sunt. Qui potuit te facere cum non esses, non potest reparare quod fueras, et non potest dare honorem claritatis fidei tuae propter ipsam incarnationem suam? Ergo cum transierint ista, veniet nobis illud quod ait Joannes: Dilectissimi, filii Dei sumus, et nondum apparuit quod erimus: scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicut est 21I Joan. III, 2 . Ad istam visionem vos parate, interim quamdiu in carne estis credite in Christum incarnatum; et sic credite, ut non putetis seductos vos esse aliqua falsitate. Nunquam enim mentitur veritas: nam si mentitur, quo imus ad consilium? quid facimus? cui nos credimus? Ergo veritas, Verbum verum, sapientia vera, virtus Dei vera: Verbum caro factum est 22Id., 14 , vera caro. Palpate, et videte, ait, quia spiritus ossa et nervos non habet, sicut me videtis habere 23Luc. XXIV, 39 . Vera enim ossa erant, veri nervi, verae cicatrices: verum quidquid tangebatur, verum quidquid intelligebatur. Tangebatur homo, intelligebatur Deus: tangebatur caro, intelligebatur sapientia: tangebatur infirmitas, intelligebatur potentia. Totum verum. Tamen deinde caro in coelum praecessit, id est caput. Sequentur caetera membra. Quare? Quia oportet ut dormitionem accipiant membra ista aliquantum, et resurgant tempore suo omnes. Si et Dominus tunc vellet resurgere, non esset in quem crederemus. Ideo voluit primitias dormientium liberare Deo in se ipso, ut cum in illo videres quod redditum est, in te sperares quod donandum est. Erit omnis populus Dei aequatus Angelis et sociatus. Nemo ergo vobis dicat, fratres: Credunt stulti Christiani quia caro resurget: quis resurgit? aut quis resurrexit? aut quis huc inde venit ab inferis, et dixit vobis? Christus inde venit. O miser! o cor humanum perversum et praeposterum! Si avus ipsius resurgeret, crederet illi: Dominus mundi resurrexit, et non vult credere.

Notes

  1. 20. I Cor. XV, 53, 50
  2. 21. I Joan. III, 2
  3. 22. Id., 14
  4. 23. Luc. XXIV, 39