TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Mites in pressura, contra scandalum securi. Propositum est ergo videre, vel quaerere, vel discere, quomodo mites esse debemus: et ex hoc quod modo de Scripturis commemoravi, admonemur invenire quod quaerimus. Intenta sit paululum Charitas vestra; magna res agitur, ut mites simus: necessaria res in adversis. Neque enim res adversae saeculi hujus vocantur scandala: scandala quae sint, advertite. Nescio quis, verbi gratia, in necessitate aliqua constitutus urgetur pressura. Non est hoc scandalum, quia pressura urgetur. Pressura et martyres pressi sunt, sed non oppressi. Scandalum cave, non valde pressuram. Pressura premit te, scandalum opprimit te. Quid ergo interest inter pressuram et scandalum? In pressura parabas servare patientiam, tenere constantiam, non relinquere fidem, non consentire peccato. Hoc si servas, aut si servaveris, pressura tibi ruina non erit: sed ad hoc valebit illa pressura, ad quod valet in torculari, non ut oliva opprimatur, sed ut oleum liquetur. Denique si in ista pressura laudes Deo dicas, quam utile prelum, unde a te liquor emanat? Sedebant in pressura Apostoli catenati, atque in illa pressura cantabant hymnum Deo. Quid premebatur? quid eliquabatur? Sedebat sub magna pressura Job in stercore, inops, sine ope, sine substantia, sine filiis; plenus, sed vermibus, quod quidem ad hominem pertinet exteriorem. Sed quia et intus Deo plenus erat, laudabat Deum, et pressura illa non illi erat scandalum. Ubi ergo scandalum? Quando accessit ei uxor, et ait, Dic aliquid in Deum, et morere. Omnibus quippe ablatis a diabolo, exercitato Eva servata est, non ad consolationem, sed ad tentationem viri. Ecce ubi scandalum. Exaggeravit miserias ejus, miserias etiam suas cum illius, et coepit persuadere blasphemiam. Illi autem, qui erat mitis, quia Deus ex lege sua docuerat eum, et mitigaverat a diebus malignis, pax multa erat in corde ejus diligentis legem Dei, et non erat illi scandalum. Illa scandalum erat, sed illi non erat. Denique vide mitem, vide eruditum in lege Dei, lege Dei dico aeterna. Nam lex illa in tabulis data Judaeis nondum erat temporibus Job, sed manebat adhuc lex aeterna in cordibus piorum, unde illa descripta est quae populo data est. Quia ergo mitigatus erat lege Dei a diebus malignis, et pax ei multa erat diligenti legem Dei, vide quam sit mitis, quid respondet. Hic disce quod proposui, qui sint mites. Locuta es, inquit, tanquam una ex insipientibus mulieribus. Si bona percepimus de manu Domini, mala non sustinemus 7Job II, 9, 10 ?

Notes

  1. 7. Job II, 9, 10