TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Praecepta tria ad Deum pertinentia. Sabbatum spirituale. Sabbatum sabbatorum. Primum est illorum trium: Audi, Israel; Dominus Deus tuus, Dominus unus est 8Deut. VI, 4 . Non facies tibi idolum aut cujusquam similitudinem, neque quae in coelo sursum, neque quae in terra deorsum; et caetera quibus ad unius Dei cultum relicta idolorum fornicatione constringit. Secundum autem praeceptum est: Non accipies nomen Domini Dei tui in vanum. Tertium, de observatione sabbati 9Exod. XX, 2-11. Credo propter Trinitatem tria praecepta pertinent ad dilectionem Dei. Unitas enim divinitatis a Patre habet exordium: inde primum praeceptum de uno Deo maxime loquitur. Admonemur autem secundo praecepto, ne Filium Dei creaturam putemus, si eum acceperimus inaequalem Patri. Omnis enim creatura, sicut dicit Apostolus, vanitati subdita est 10Rom. VIII, 20 : ibi autem praecipitur, ne nomen Domini Dei nostri in vanum accipiamus. Jam vero donum Dei, quod est Spiritus sanctus, promittit requiem sempiternam, quae sabbato figuratur: unde nos sabbatum spiritualiter observamus, si non faciamus opera servilia. Ab his enim etiam carnali intellectu Judaei sabbato prohibentur. Quia autem spiritualia vult intelligere opera servilia, audiat Dominum dicentem, Omnis qui facit peccatum, servus est peccati 11Joan. VIII, 34 .

Notes

  1. 8. Deut. VI, 4
  2. 9. Exod. XX, 2-11
  3. 10. Rom. VIII, 20
  4. 11. Joan. VIII, 34