TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Christi resurrectione spem nobis resurrectionis merito allatam esse. Mortalitas Christi unde. Christus quomodo factus mediator. Peccata quomodo in Christo. Mortalitas poena peccati. Modo enim quid dicturus sum, unde talibus responsurus sis? Non novum aliquid dicam, sed id quod credidisti. Excita ergo fidem, et responde dicenti, Christus solus potuit, nos non possumus: responde et dic, Ideo Christus potuit, quia Deus; ille utique, quia Deus. Si quia Deus, quia omnipotens; si quia omnipotens, cur desperabo quod poterit et in me, quod demonstravit in se propter me? Deinde quaero unde resurrexit Christus. Respondebit, A mortuis. Quaero quare mortuus sit. Numquid enim Deus mori potest? Illa etiam divinitas Verbum aequale Patri, ars omnipotentis artificis, per quem facta sunt omnia, incommutabilis sapientia, in se ipsa manens, innovans omnia 16Sap. VII, 27, attingens a fine usque ad finem fortiter et disponens omnia suaviter 17Id. VIII, 1, mori potuit? Non, inquit. Et tamen Christus mortuus est. Unde mortuus est? Videlicet quod non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens. Ante autem quid ait? Qui cum in forma Dei esset 18Philipp. II, 6 et 7 . Formam Dei acceperat, an in ea naturaliter erat? Distinguit Apostolus. Cum formam Dei diceret, esset dixit: cum formam servi nominaret, accipiens dixit. Christus ergo erat aliquid, accepit aliquid, ut cum illo unum esset quod acceperat. In forma Dei erat aequalis Deo, sicut evangelista ille piscator loquitur, Verbum erat in principio, et Verbum apud Deum, et Deus erat Verbum 19Joan. I, 1 : hoc est, Cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Quod enim non naturaliter inest, sed usurpatur illicite, rapina est. Aequalitatem Dei usurpavit angelus, et cecidit, et factus est diabolus: aequalitatem Dei usurpavit homo, et cecidit, et factus est mortalis. Hic autem, qui natus est aequalis, quia non natus ex tempore, sed sempiterno Patri sempiternus Filius, semper natus, per quem facta sunt omnia, in forma Dei erat. Ut autem mediator esset inter Deum et homines, inter justum et injustos, inter immortalem et mortales, assumpsit aliquid ab injustis et mortalibus, servans aliquid cum justo et immortali. Cum justo enim et immortali servans justitiam, ab injustis et mortalibus assumens mortalitatem, factus in medio reconciliator, dejiciens murum peccatorum nostrorum; unde illi canitur a populo suo, Et in Deo meo transgrediar murum 20Psal. XVII, 30 : reddens Deo quod peccata abalienaverant, redimens suo sanguine quod diabolus possidebat; mortuus est pro nobis, et resurrexit pro nobis. Portavit peccata nostra, non illis inhaerens, sed ea sustinens: sicut Jacob portavit pelles haedorum, ut pilosus patri benedicenti videretur 21Gen. XXVII, 16. Esaü malus pilos proprios habebat, Jacob autem bonus alienos portabat. Mortalibus quippe hominibus peccata inhaerent. Non autem inhaerebant illi qui dixerat, Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam 22Joan. X, 18 .

Notes

  1. 16. Sap. VII, 27
  2. 17. Id. VIII, 1
  3. 18. Philipp. II, 6 et 7
  4. 19. Joan. I, 1
  5. 20. Psal. XVII, 30
  6. 21. Gen. XXVII, 16
  7. 22. Joan. X, 18