TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Divitiarum usus ad comparandam aeternam vitam. Ergo praecipe divitibus hujus mundi, non superbe sapere. Exclusit vitium, doceat usum. Non superbe sapere. Unde autem non superbe sapere? De eo quod sequitur, Neque sperare in incerto divitiarum. Qui non sperant in incerto divitiarum, non superbe sapiunt. Si non altum sapiunt, timeant. Si timent, non altum sapiunt. Quam multi heri divites, hodie pauperes? Quam multi dormiunt divites, et venientibus latronibus et cuncta auferentibus, evigilant pauperes? Ergo non sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo, qui praestat nobis omnia abundanter ad fruendum: temporalia, et aeterna. Sed magis ad fruendum, aeterna; ad utendum temporalia. Temporalia, tanquam viatoribus; aeterna, tanquam habitatoribus. Temporalia, unde bona faciamus; aeterna, unde boni efficiamur. Ergo hoc faciant divites: non superbe sapiant, neque sperent in incerto divitiarum, sed in Deo vivo, qui praestat nobis omnia abundanter ad fruendum: hoc faciant. Ex eo autem quod habent quid faciant? Audi quid: Divites sint in operibus bonis, facile tribuant. Habent enim unde. Quare non faciunt? Paupertas difficultas est. Facile tribuant, habent unde. Communicent, id est, pares suos mortales agnoscant. Communicent, thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum. Non enim quia dico, inquit, Facile tribuant, communicent, exspoliare illos volo, nudare illos volo, inanes relinquere volo. Doceo lucrum, cum ostendo, Thesaurizent sibi. Non enim volo ut pauperes remaneant. Thesaurizent sibi. Non ut perdant, dico: sed quo migrent, ostendo. Thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam 9I Tim. VI, 7-10, 17-19 . Haec ergo falsa vita est: apprehendant veram vitam. Vanitas enim vanitantium , et omnia vanitas. Quae abundantia tanta hominis in omni labore suo, quo ipse laborat sub sole 10Eccle. I, 2, 3 ? Apprehendenda est ergo vera vita, migrandae sunt facultates nostrae ad locum verae vitae; ut hoc ibi inveniamus, quod hic damus. Mutat illa, qui mutat et nos.

Notes

  1. 9. I Tim. VI, 7-10, 17-19
  2. 10. Eccle. I, 2, 3