TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Felicitatis partus et martyrium. Felicitas vero etiam in carcere praegnans fuit. In parturiendo femineam conditionem feminea voce testata est. Non aberat Evae poena, sed aderat Mariae gratia. Exigebatur quod mulier debebat: opitulabatur quem Virgo pepererat. Denique editus est partus, immaturo mense maturus. Actum est enim divinitus, ut non suo tempore onus uteri poneretur, ne suo tempore honor martyrii differretur. Actum est, inquam, divinitus, ut indebito die fetus ederetur, dum tamen tanto comitatui debita Felicitas redderetur: ne si defuisset, non solum socia martyribus, verum etiam ipsorum martyrum praemium defuisse videretur. Hoc enim erat nomen ambarum, quod munus est omnium. Nam cur omnia martyres perferunt, nisi ut perpetua felicitate glorientur? Hoc ergo illae vocabantur, ad quod cuncti vocantur. Et ideo cum esset in illo certamine plurimus comitatus, harum duarum nominibus omnium est significata perennitas, omnium signata solemnitas.