Verbum Dei ministrantes presbyteri. Exhortamur Charitatem vestram, ut impigre et vigilanter verba Dei ministrantibus presbyteris vos audire non pigeat. Dominus enim Deus noster est ipsa veritas, quam auditis per quemlibet loquatur; et nemo est major in vobis, nisi qui minor fuerit. Praeloquendum ergo nobis fuit ex more, et vos facite ex amore.