Acetum in spongia datum. Quod dixit, Sitio; fidem quaerebat a suis: sed quia in propria venit, et sui eum non receperunt 26Id. I, 11 ; pro suavitate fidei, acetum perfidiae dederunt, et hoc in spongia. Vere spongiae comparandi, non solidi, sed tumidi; non recto confessionis aditu aperti, sed insidiarum tortuosis anfractibus cavernosi. Sane ille potus habebat et hyssopum 27Joan. XIX, 28, 29, quae humilis herba radice fortissima petrae dicitur inhaerere. Erant quippe in illo populo, quibus hoc facinus ad humiliandam poenitendo animam post abjiciendo servabatur. Noverat eos ipse, qui hyssopum cum aceto accipiebat. Nam et pro eis oravit, sicut alius evangelista testatur, cum pendens in cruce dixit: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt 28Luc. XXIII, 34 .