Difficultas: an Filii nativitas et passio sit etiam Patris. Patripassianorum haeresis. Occurrit itaque quaestio, quam in nomine Domini et ejus voluntate solvendam suscepimus. Si nihil facit Pater sine Filio, et nihil Filius sine Patre; nonne quasi consequens erit ut et Patrem dicamus natum de virgine Maria, Patrem passum sub Pontio Pilato, Patrem resurrexisse et in coelum ascendisse? Absit. Non hoc dicimus, quia non hoc credimus. Credidi enim propter quod locutus sum: et nos credimus propter quod et loquimur 7Psal. CXV, 10, et II Cor. IV, 13 . Quid est in fide? Quia Filius de Virgine natus est, non Pater. Quid est in fide? Quia Filius passus est sub Pontio Pilato, et mortuus, non Pater. Excidit nobis, quosdam male intelligentes vocari Patripassianos, qui dicunt ipsum Patrem natum ex femina, ipsum Patrem passum, ipsum esse Patrem qui est Filius, duo esse nomina, non res duas. Et removit istos Ecclesia catholica a communione sanctorum, ne aliquem deciperent, ut separati litigarent.