TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Charitas ad inimicos extendi debet. Oratio contra inimicos quaenam illicita, quaenam licita. Ergo habete fidem cum dilectione. Ista est vestis nuptialis. Amate invicem, qui Christum diligitis: amate amicos, amate inimicos. Non sit vobis durum. Quid ergo perditis, ubi multum acquiritis? Quid pro magno rogas Deum, ut moriatur inimicus tuus? Non est vestis ista nuptialis. Attende ipsum sponsum in cruce pro te pendentem, et pro suis inimicis Patrem rogantem: Pater, inquit, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt 23Luc. XXIII, 34 . Vidisti sponsum ista dicentem, vide et amicum sponsi cum veste nuptiali invitatum. Benedictum Stephanum attendite, quomodo increpat Judaeos, tanquam saevus, tanquam iratus: Dura cervice, et non circumcisi corde et auribus, vos restitistis Spiritui sancto. Quem Prophetarum non occiderunt patres vestri? Audisti quomodo lingua saeviat. Adhuc tu paratus es dicere in quemlibet, atque utinam in eum dicas, qui Deum offenderit, non qui te. Offendit Deum et non increpas; offendit te, clamas: ubi est vestis illa nuptialis? Audistis ergo quomodo saevierit Stephanus: audite quomodo dilexerit. Offendit eos quos increpabat, lapidatus est ab eis. Et cum undique furentium manibus, et lapidum ictibus premeretur et tunderetur, prius ait: Domine Jesu Christe, accipe spiritum meum. Deinde posteaquam pro se stans oravit, pro illis qui lapidabant eum, genu fixit, et dixit: Domine, ne statuas eis hoc delictum: ego moriar in carne, non illi in corde. Et hoc dicto obdormivit 24Act. VII, 51-59. Post haec verba nihil addidit: dixit, et abiit; novissima ejus oratio pro inimicis fuit. Discite habere vestem nuptialem. Ita et tu fige genua, et collide frontem in terra, et accessurus ad mensam Domini, ad convivium sanctarum Scripturarum, noli dicere, Si moriatur inimicus: Domine, si quid a te merui, occide inimicum meum. Quod si forte dicis, non times ne tibi respondeat: Si occidere vellem inimicum tuum, te prius occiderem? An gloriaris, quia modo invitatus venisti? Cogita, paululum ante quid fuisti. Nonne me blasphemasti? nonne me irrisisti? nonne nomen meum de terra delere voluisti? sed plaudis tibi, quia invitatus venisti. Si te occidissem inimicum, quem facerem amicum? Quid male orando doces me, quod non feci in te? Imo ego, dicit tibi Deus, doceam te, ut imiteris me. In cruce pendens dixi, Ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt. Docui hoc militem meum. Esto tiro meus contra diabolum. Aliter invicte nullo modo pugnabis, nisi pro tuis inimicis oraveris. Dic plane, dic etiam hoc, dic ut inimicum tuum persequaris: sed scienter dic; distingue quod dicis. Ecce homo est inimicus tuus: responde mihi, quid in illo inimicetur tibi; numquid hoc quod homo est, inimicatur tibi? Non. Sed quid? Quod malus est. Quod homo est, quod ego feci, non tibi inimicatur. Dicit tibi: Ego hominem feci non malum: factus est malus per inobedientiam, qui potius zabulo obedivit, quam Deo. Quod ipse fecit, hoc tibi inimicatur: unde malus, tibi inimicus est; non unde homo est. Audio enim hominem, et malum: unum nomen est naturae, alterum culpae: sano culpam, et servo naturam. Hoc tibi dicit Deus tuus: Et ecce vindico te, occido inimicum tuum; de illo tollo quod malus est, servo quod homo est: numquid si fecero illum hominem bonum, non occidi inimicum tuum, et feci amicum tuum? Sic roga quod rogas, ut non homines pereant, sed ipsae inimicitiae pereant. Si autem hoc oras, ut homo moriatur; malus oras contra malum: et cum dicis, Occide malum; respondet tibi, Quem vestrum.

Notes

  1. 23. Luc. XXIII, 34
  2. 24. Act. VII, 51-59