Omnia debita dimittenda. Ac per hoc omnes culpas, quae in nos committuntur, parati simus ignoscere, si nobis desideramus ignosci. Si enim consideremus peccata nostra, et numeremus quid facto, quid oculo, quid aure, quid cogitatione, quid innumerabilibus motibus; nescio utrum dormiamus sine talento. Ergo quotidie petimus, quotidie divinas aures orando pulsamus, quotidie nos prosternimus et dicimus: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris 4Matth. VI, 12 . Quae debita tua? Omnia, an aliquam partem? Respondebis, Omnia. Sic ergo et tu debitori tuo. Hanc ergo regulam ponis, hanc conditionem loqueris: hoc pacto et placito quando oras, commemoras, ut dicas, Dimitte nobis, sicut et nos dimittimus debitoribis nostris.