Ecclesia sancta catholica, columna et firmamentum veritatis. Remissio peccatorum. Sanctam quoque Ecclesiam, matrem vestram, tanquam supernam Jerusalem sanctam civitatem Dei, honorate, diligite, praedicate. Ipsa est quae in hac fide, quam audistis, fructificat et crescit in universum mundum 23Coloss. I, 6. Ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis 24I Tim. III, 15: quae malos in fine separandos, a quibus interim discedit disparilitate morum, tolerat in communione Sacramentorum. Haec propter sua frumenta inter paleas modo gementia, quorum in novissima ventilatione massa horreis debita declarabitur, claves accepit regni coelorum; ut in illa per sanguinem Christi, operante Spiritu sancto, fiat remissio peccatorum. In hac Ecclesia reviviscet anima, quae mortua fuerat peccatis, ut convivificetur Christo, cujus gratia sumus salvi facti.