Excitandus aegrotus etiam nolens. Nolo mihi dicas, Perire volo: quia ego nolo. Melius est ergo, Nolo meum, quam, Volo tuum. Si lethargicus pater tuus aegrotaret inter manus tuas, et tu adesses juvenis aegrotanti seni, et diceret medicus, Periclitatur pater tuus; somnus iste gravedo est quaedam lethalis; observa eum, noli eum permittere dormire; si videris eum dormire, excita eum; si parum est excitare, vellica; si et hoc parum, stimula eum, ne moriatur pater tuus: adesses juvenis seni onerosus. Ille in dulcem morbum resolutus iret, oculos gravedine illa premente clauderet, tu contra clamares patri: Noli dormire. At ille: Dimitte me, dormire volo. Et tu: Sed medicus dixit, Si voluerit dormire, non dormiat. At ille: Rogo, dimitte me, mori volo. Sed ego nolo, dicit filius patri. Cui? Utique optanti se mori. Et tamen vis differre mortem patris tui, et aliquanto diutius vivere cum morituro sene patre tuo. Dominus tibi clamat: Noli dormire, ne in aeternum dormias; evigila, ut mecum vivas, et patrem habeas quem non efferas. Audis, et surdus es.