Alleluia hic inter tentationum pericula quomodo cantandum. Sed etiam hic inter pericula, inter tentationes, et ab aliis, et a nobis cantetur Alleluia. Fidelis enim Deus, qui non permittet, inquit, vos tentari super id quod potestis. Ergo et hic cantemus Alleluia. Adhuc est homo reus, sed fidelis est Deus. Non ait, Non permittet vos tentari: sed, Non permittet vos tentari super id quod potestis; sed faciet cum tentatione etiam exitum, ut possitis sustinere 7I Cor. X, 13 . Intrasti in tentationem: sed faciet Deus etiam exitum, ne pereas in tentatione: ut quomodo vas figuli, formeris praedicatione, coquaris tribulatione. Sed quando intras, exitum cogita: quia fidelis est Deus, custodiet Dominus introitum tuum, et exitum tuum 8Psal. CXX, 8 . Porro autem, cum factum fuerit corpus hoc immortale et incorruptibile, quando perierit tota tentatio; quia Corpus quidem mortuum est: quare mortuum est? propter peccatum. Spiritus autem vita est, Apostoli verba sunt: quare? propter justitiam. Remittimus ergo mortuum corpus? Non, sed audi: Si autem spiritus ejus qui suscitavit Christum a mortuis, habitat in vobis; qui suscitavit Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra 9Rom. VIII, 10, 11 . Modo enim corpus animale, tunc spirituale. Factus est enim primus homo in animam viventem, novissimus homo in spiritum vivificantem 10I Cor. XV, 44, 45 . Ideo vivificabit et mortalia corpora vestra propter inhabitantem Spiritum ejus in vobis. O felix illic Alleluia! o secura! o sine adversario! ubi nemo erit inimicus, nemo perit amicus. Ibi laudes Deo, et hic laudes Deo: sed hic a sollicitis, ibi a securis; hic a morituris, ibi a semper victuris; hic in spe, ibi in re; hic in via, illic in patria. Modo ergo, fratres mei, cantemus, non ad delectationem quietis, sed ad solatium laboris. Quomodo solent cantare viatores; canta, sed ambula: laborem consolare cantando, pigritiam noli amare: canta, et ambula. Quid est, ambula? Profice, in bono profice. Sunt enim, secundum Apostolum, quidam proficientes in pejus 11II Tim. III, 13. Tu si proficis, ambulas: sed in bono profice, in recta fide profice, in bonis moribus profice: canta, et ambula. Noli errare, noli redire, noli remanere. Conversi ad Dominum, etc.
Notes
- 7. I Cor. X, 13
- 8. Psal. CXX, 8
- 9. Rom. VIII, 10, 11
- 10. I Cor. XV, 44, 45
- 11. II Tim. III, 13