Tres excusationes venire nolentium. Villa empta, dominatio superba. Excusaverunt qui venire noluerunt. Et excusaverunt, quomodo? Tres fuerunt excusationes: Unus dixit, Villam emi, eo videre illam: habe me excusatum. Alius dixit, Juga boum emi quinque, et eo probare illa: rogo te habe me excusatum. Tertius dixit, Uxorem duxi, habe me excusatum: venire non possum. Putamus non istae sunt excusationes, quae impediunt omnes homines, qui ad istam coenam venire detrectant? Quaeramus eas, discutiamus, inveniamus: sed ut caveamus. In villa empta, dominatio notatur: ergo superbia castigatur. Habere enim villam, tenere, possidere, homines sibi in illa subdere, dominari delectat. Vitium malum, vitium primum. Primus enim homo dominari voluit, qui dominum habere noluit. Quid est dominari, nisi propria potestate gaudere? Est major potestas, illi subdamur, ut tuti esse valeamus. Villam emi, habe me excusatum. Inventa superbia, venire noluit.