Scribae Judaeis quinam. Evangelica lectio admonet nos quaerere et explicare, quantum Dominus dederit, Charitati vestrae, quis est Scriba eruditus in regno Dei, similis patrifamilias proferenti de thesauro suo nova et vetera. In hoc enim lectio ipsa conclusit: quae sunt nova et vetera eruditi Scribae. Quos autem veteres secundum consuetudinem Scripturarum nostrarum Scribas appellaverint, notum est, videlicet qui Legis scientiam profiterentur. Tales enim in illo populo Scribae appellabantur; non quales appellantur in officiis judicum, vel in consuetudine civitatum. Debemus enim non frustra intrare scholam, sed nosse in qua significatione Scripturarum verba teneamus: ne cum aliquid de Scripturis sonuerit, quod in alio saeculari usu intelligi solet, aberret auditor, et cogitando quod consuevit, non intelligat quod audivit. Scribae ergo erant qui Legis scientiam profitebantur, ad quos libri Legis pertinebant vel custodiendi, vel pertractandi, vel etiam scribendi et intelligendi.