Idem tractatur argumentum. Quid est? Si aliquid egi in cordibus vestris, si verbum Dei insedit in vobis, si requiem invenit apud vos, facite hoc, fratres mei: nolite putare damnum vos pati, si feceritis; magnum lucrum est, si feceritis quod dico. Perdidi viginti solidos, perdidi ducentos, quingentos. Quid perdidisti? De domo tua perierant: alter perdiderat, non tu. Terra communis est, in una domo estis, in hoc mundo ambo viatores, hujus vitae unum stabulum intrastis. Posuit ille, oblitus est ille; cecidit ab illo, tu invenisti alibi. Quis invenisti? Christianus. Quis invenisti? Qui legem audisti, christianus qui legem audisti. Quis invenisti? Qui cum audires multa laudasti, tu invenisti. Si ergo veraciter laudasti, redde quod invenisti. Si ergo non reddidisti quod invenisti; quando laudasti, testimonium contra te dixisti. Estote fideles inventores, et tunc iniquos vituperate raptores. Nam quod invenisti et non reddidisti, rapuisti. Quantum potuisti, fecisti: quia plus non potuisti, ideo non plus fecisti. Qui alienum negat, si possit et tollit. Quod non tollis, timor prohibet: non bonum facis, sed malum metuis.