TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Secunda petitio. Veniat regnum tuum. Cui dicimus? Et si non petamus, non est venturum regnum Dei? De illo enim regno dicitur quod erit post finem saeculi. Nam regnum semper habet Deus; et nunquam est sine regno, cui servit universa creatura. Sed quod regnum optas? De quo scriptum est in Evangelio, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab initio saeculi. Ecce de quo dicimus, Veniat regnum tuum. Ut in nobis veniat, optamus; ut in illo inveniamur, optamus. Nam ecce veniet: sed quid tibi prodest, si ad sinistram te inveniet? Ergo et hic tibi bene optas, pro te oras. Hoc desideras, hoc cupis orando, ut sic vivas, quomodo ad regnum Dei, quod est omnibus sanctis dandum, pertineas. Ergo, ut bene vivas, tibi oras cum dicis, Veniat regnum tuum. Pertineamus ad regnum tuum: veniat et nobis quod venturum est sanctis et justis tuis.