TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Mali nos omnes inventi. Quis autem a Domino bonus inventus est, cum Christus pro impiis mortuus sit 1Rom. V, 6? Omnes ergo malas arbores invenit, sed dedit potestatem filios Dei fieri, credentibus in nomine ejus 2Joan. I, 12. Quisquis igitur homo hodie bonus est, id est, arbor bona, mala inventa est et bona facta est. Et si quando venit, malas arbores eradicare vellet; quae remaneret, quae non digna esset eradicari? Sed venit praerogare misericordiam, ut postea exerceret judicium, cui dicitur: Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine 3Psal. C, 1 . Dedit ergo credentibus remissionem peccatorum, noluit cum eis et de praeteritis chartis habere rationem. Dedit remissionem peccatorum, fecit arbores bonas. Distulit securim, dedit securitatem.

Notes

  1. 1. Rom. V, 6
  2. 2. Joan. I, 12
  3. 3. Psal. C, 1