TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Factores verbi et intus et foris esse debemus. Ostendi, sicut potui, quantum me Dominus adjuvare dignatus est, dulcissimae Charitati vestrae, quam tutiore loco stetis audiendo, quam nos praedicando. Hoc enim modo vos facitis, quod tunc omnes facturi sumus. Non enim erit tunc aliquis magister verbi, sed magistrum Verbum. Illud ergo sequitur, quod ad vos pertinet facere, ad nos monere. Vos enim estis auditores verbi, nos praedicatores. Intus autem ubi nemo videt, omnes auditores sumus: intus in corde, in mente, ubi vos docet ille, qui vos admonet laudare. Ego enim forinsecus loquor, ille intus excitat. Omnes ergo intus auditores sumus; et omnes et foris et intus in conspectu Dei factores esse debemus. Unde intus factores? Quia qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde suo 18Matth. V, 28 . Et potest esse moechus, nullo hominum vidente, sed Deo puniente. Quis est ergo intus factor? Qui non ad concupiscendum videt. Quis est foris factor? Frange panem tuum esurienti 19Isai. LVIII, 7 . Hoc enim cum fit, videt et proximus: sed quo animo fit, non videt nisi Deus. Estote ergo, fratres mei, factores verbi, et non auditores tantum, fallentes vosmetipsos: non Deum, non eum qui praedicat. Ego enim, vel quisquis vobis praedicat verbum, cor vestrum non videt: quid agatis intus in cogitationibus vestris, judicare non potest. Quia homo non potest, intuetur Deus, cui cor humanum non potest occultari. Ipse videt quo studio audias, quid cogites, quid teneas, quantum proficias de supplementis suis, quam instanter ores, quemadmodum depreceris Deum ex eo quod non habes, quomodo gratias agas ex eo quod habes: ille novit qui exacturus est. Nos pecuniam dominicam erogare possumus: veniet exactor qui dixit, Serve nequam, dares pecuniam meam nummulariis, et ego veniens cum usuris exigerem.

Notes

  1. 18. Matth. V, 28
  2. 19. Isai. LVIII, 7