TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Quo sequendus Christus et qua via. Quo sequendus est Dominus? Quo iit, novimus: eamdem solemnitatem ante dies paucissimos celebravimus. Resurrexit enim, et ascendit in coelum: illo sequendus est. Plane desperandum non est, quia ipse promisit, non quia homo aliquid potest. Longe a nobis erat coelum antequam caput nostrum iisset in coelum. Jam quare desperemus, si membra illius capitis sumus? Illo ergo sequendus est. Et quis nolit eum sequi ad talem sedem? Maxime quia multum timoribus et doloribus laboratur in terra. Quis nolit illo sequi Christum, ubi summa est felicitas, summa pax, perpetua securitas? Bonum est illo eum sequi: sed videndum est qua. Etenim verba ista Dominus Jesus non tunc dicebat, quando a mortuis jam resurrexerat. Nondum erat passus, venturus erat ad crucem, venturus ad exhonorationem, ad contumelias, ad flagella, ad spinas, ad vulnera, ad insultationes, opprobria, mortem. Quasi exasperata est via: pigrum te facit: non vis sequi. Sequere. Asperatum est quod sibi homo fecit, sed contritum est quod Christus redeundo calcavit. Nam quis non velit ire ad exaltationem? Omnes delectat celsitudo: sed humilitas gradus est. Quid tendis pedem ultra te? Cadere vis, non ascendere. A gradu incipe, et ascendisti. Istum gradum humilitatis nolebant attendere duo illi discipuli, qui dicebant: Domine, jube ut unus nostrum in regno tuo sedeat ad dexteram tuam, et alius ad sinistram tuam. Sublimitatem quaerebant, gradum non videbant. Dominus autem ostendit gradum. Quid enim respondit? Potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum 6Marc. X, 37-38 ? Qui quaeritis apicem sublimitatis, potestis bibere calicem humilitatis? Ideo non utcumque ait, Abneget seipsum, et sequatur me; sed addidit, Tollat crucem suam, et sequatur me.

Notes

  1. 6. Marc. X, 37-38