TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Lux oculorum cibus, plures absque sui minutione pascit. Nec miremini quod corda nostra sic epulantur, ut et ipsa reficiantur, et non minuant unde reficiantur. Corporalibus oculis nostris Deus talem cibum dedit. Nam lux ista cibus est oculorum; hac lumina nostra pascuntur, et si quis diutius in tenebris fuerit, tanquam jejunando deficiunt. Perdiderunt enim homines oculos sedendo in tenebris, nec aliquid irruit oculis, nec quispiam percussit, nec humor alienus influxit, nec pulvis, nec fumus: producitur homo post tenebras, et non videt quod videbat: oculi ejus fame mortui sunt; cibum suum, hoc est, lucem non sumendo defecerunt. Videte ergo quod proposui, qualis sit cibus oculorum nostrorum. Ista lux videtur ab omnibus, pascit omnium oculos; et aspectus videntis reficitur, et lux integra perseverat. Si duo videant, tanta permanet; si plures videant, eadem permanet: dives videat, pauper videat, aequalis est omnibus. Nullus in ea limites figit, impletur pauperis inopia, vacat divitis avaritia. Numquid enim qui plus habet, plus videt, aut prolato auro praeoccupat pauperem, et emit sibi quod videat, ut ille non habeat? Si ergo talis cibus est oculis nostris, quid est ipse Deus mentibus nostris?