TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Impio locus hic inter justos, non in altera vita. Quare ista diximus? Quia est in hoc saeculo impio locus: et prorsus novit Dominus qui sunt ejus 6II Tim. II, 19; et novit quid pro ipsis faciat, de illis qui non sunt ejus. Sed tu si transieris, si terrena calcaveris, si non frustra sursum cor te habere responderis; transeundo quaeres locum impii, et non invenies. In illa enim vita futura quis locus impii? Numquid adhuc opus habemus exerceri malis? Numquid necesse habet aurum adhuc purgari per paleam? Totus enim mundus fornax aurificis. Ibi justi tanquam aurum: ibi impii tanquam palea. Ibi tribulatio sicut ignis: ibi Deus sicut aurifex. Pius Deum laudat, aurum rutilat: impius Deum blasphemat, palea fumat. Ad unam tribulationem, tanquam ad unum ignem, ille purgatur, ille vastatur: sed Deus aurifex in utroque laudatur.

Notes

  1. 6. II Tim. II, 19