Resurrectio virginum. Oleum in vasis. Sed cum factus fuerit clamor media nocte. Quis iste clamor, nisi de quo Apostolus dicit, In ictu oculi, in novissima tuba? Canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti, et nos immutabimur 11I Cor. XV, 52 . Denique clamore facto media nocte, quo clamabitur, Ecce sponsus venit, quid sequitur? Surrexerunt omnes. Quid est, Surrexerunt omnes? Veniet hora, dixit ipse Dominus, quando omnes qui sunt in monumentis, audient vocem ejus, et procedent 12Joan. V, 28, 29 . Ergo ad novissimam tubam surrexerunt omnes. Prudentes autem illae tulerunt oleum secum in vasis suis: stultae vero illae non tulerunt oleum secum. Quid est, non tulerunt oleum secum in vasis suis? Quid est, in vasis suis? in cordibus suis. Unde dicit Apostolus, Gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae 13II Cor. I, 12 . Ibi oleum, magnum oleum: de dono Dei est hoc oleum. Denique homines oleum mittere intro possunt, olivam creare non possunt. Ecce habeo oleum: numquid tu creasti oleum? De Dei dono est. Habes oleum, porta tecum. Quid est, porta tecum. Intus habe, ibi place Deo.