In illis quid remansit? Falsae gratiae, et vana species mulieris. Quia si charitatem non habeo, factus sum aeramentum sonans, et cymbalum tinniens: nihil sum, nihil mihi prodest. Falsae sunt ergo gratiae, et vana species mulieris. Mulier enim sapiens benedicitur. Ista quae quaesivit quid intelligeret, quae intellectum custodivit, ista sapiens, ista benedicitur: non illae falsae species, non illa vana gratia. Sapiens mulier benedicitur. Timorem autem Domini ipsa collaudat. Ipsa quae benedicitur, collaudat aliquid unde benedicatur, quia sapiens est. Quid collaudat? Timorem Domini, quo perducta est ad sapientiam. Initium enim sapientiae, timor Domini 57Psal. CX, 10: Timorem autem Domini ipsa collaudat. Laboriosa tot noctibus, inter tot scandala patiens, provida ad exspectandum, fortis ad tolerandum, constans ad perseverandum: laboribus finitis, Date illi de fructibus manuum suarum. Fecit, fecit: digna est recipere. Date illi de fructibus manuum suarum , Quid date? Venite, benedicti Patris mei. Date illi de fructibus manuum ejus. Quid date? Percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Ecce quid date. De quibus fructibus manuum ejus? Esurivi enim, et dedistis mihi manducare 58Matth. XXV, 34, 35 . Date illi de fructibus manuum ejus.