Christi duae glorificationes. Spiritus sanctus bis datus. Duae sunt glorificationes secundum suscepti hominis formam: una, qua surrexit a mortuis tertio die; alia, qua ascendit in coelum ante oculos discipulorum suorum. Duae sunt istae, quae commendantur, glorificationes ejus jam factae. Restat una et ipsa in conspectu hominum, cum se judicio praesentabit. De Spiritu sancto hoc erat dictum per Joannem evangelistam: Spiritus autem nondum fuerat datus, quia Jesus nondum erat glorificatus 11Joan. VII, 39 . Spiritus autem nondum fuerat datus: quare nondum fuerat datus? Quia Jesus nondum erat glorificatus. Exspectabatur ergo, ut glorificato Jesu daretur Spiritus. Meritoque bis glorificatus, resurgendo et ascendendo, bis dedit Spiritum. Unum dedit, et unus dedit, unitati dedit, et tamen bis dedit. Primo posteaquam resurrexit, dixit discipulis suis: Accipite Spiritum sanctum. Et insufflavit in faciem eorum 12Id. XX, 22. Habes semel. Deinde promittit adhuc se missurum Spiritum sanctum, et dicit, Accipietis virtutem Spiritus sancti supervenientem in vos 13Act. I, 8 : et alio loco, In civitate sedete: ego enim impleam promissionem Patris, quam audistis, inquit, ex ore meo 14Luc. XXIV, 49 . Posteaquam ascendit, decem diebus ibi factis misit Spiritum sanctum: ipse est solemnis futurus Pentecostes.