Psalmi versus male intellectus a Donatistis. Inter alia divina eloquia, quae, cum Psalmus cantaretur, audivimus, placet adjuvante Domino istam potissimum discutere et pertractare sententiam, qua dictum est, Emendabit me justus in misericordia, et arguet me; oleum autem peccatoris non impinguet caput meum. Nonnulli enim crediderunt oleum peccatoris, oleum esse hominis; quia omnis homo mendax 1Psal. CXV, 11 . Oleum autem Christi, quia nullum habuit omnino peccatum, etsi per peccatorem ministretur, non est oleum peccatoris. Cum tres considerandi animo occurrant; a quo datur, cui datur, per quem datur: non timeamus oleum peccatoris, quia non intercipit medius minister beneficium largitoris.