TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Christus Judaeos et Gentes in se mox copulat. Nuper celebravimus diem quo ex Judaeis Dominus natus est: hodie celebramus, quo a Gentibus adoratus est. Quoniam salus ex Judaeis 1Joan. IV, 22 : sed haec salus usque ad fines terrae 2Isai. XLIX, 6 . Nam et illo die pastores adoraverunt, hodie Magi. Illis Angeli, istis autem stella nuntiavit. Utrique de coelo didicerunt, cum regem coeli in terra viderunt, ut esset gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis 3Luc. II, 14 . Ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque unum. Jam hinc infans natus atque annuntiatus ostenditur lapis ille angularis, jam in ipso primordio nativitatis apparuit. Duos ex diverso parietes in se copulare jam coepit, pastores a Judaea, Magos ab Oriente perducens: ut duos conderet in se in unum novum hominem, faciens pacem; pacem his qui longe, et pacem his qui prope 4Ephes. II, 14-20 . Ideoque illi ipso die de proximo accedentes, de longinquo isti hodie venientes, duos dies celebrandos posteris signaverunt, unam tamen lucem mundi utrique viderunt.

Notes

  1. 1. Joan. IV, 22
  2. 2. Isai. XLIX, 6
  3. 3. Luc. II, 14
  4. 4. Ephes. II, 14-20