Ex creaturis quae videntur, assurgendum ad Creatorem qui non videtur. Ergo fides est, sicut alibi definitum est, sperantium substantia, convictio rerum quae non videntur 3Hebr. XI, 1 . Si non videntur, quomodo convincuntur quia sunt? Unde enim sunt ista quae vides, nisi ex illo quod non vides? Utique vides aliquid, ut credas aliquid, et ex eo quod vides, credas quod non vides. Ne sis ingratus ei qui te fecit videre, unde possis credere quod nondum potes videre. Dedit tibi Deus oculos in corpore, rationem in corde; excita rationem cordis, erige interiorem habitatorem interiorum oculorum tuorum, assumat fenestras suas, inspiciat creaturam Dei. Est enim aliquis intus qui per oculos videat. Nam quando aliquando in me cogitas averso interius habitatore, quae sunt ante oculos tuos non vides. Fenestrae enim frustra patent, quando qui per eas attendit absens est. Non ergo oculi vident, sed quidam per oculos videt: erige illum, excita illum. Non enim denegatum est tibi: rationale animal te Deus fecit, praeposuit te pecoribus, ad imaginem suam te formavit. Siccine uti illis debes, ut pecus; tantum ut videas quid addas ventri, non menti? Erige ergo rationalem aspectum, utere oculis ut homo, intende coelum et terram, ornamenta coeli, fecunditatem terrae, volatus avium, natatus piscium, vim seminum, ordinem temporum: intende facta, et quaere factorem; aspice quae vides, et quaere quem non vides. Crede in eum quem non vides, propter ista quae vides. Et ne sermone meo te exhortatum putes, Apostolum audi dicentem, Invisibilia enim Dei, a creatura mundi, per ea quae facta sunt, conspiciuntur 4Rom. I, 20 .