Parvulis alieno facto vulneratis aliena fide subvenitur. Profers parvulum mihi, et jubes ut attendat exaltatum, quem negas habere serpentis venenum. Imo si faves ei, si movet te innocentia in vita propria, noli negare tractum aliquem reatum de vita prima, non sua, sed parentis sui primi. Noli negare; confitere venenum, ut poscas medicamentum: aliter non sanatur. Aut utquid ei dicis ut credat? Hoc enim respondetur a portante parvulum. Ad verba aliena sanatur, quia ad factum alienum vulneratur. Credit in Jesum Christum? fit interrogatio: respondetur, Credit. Pro non loquente, pro silente, pro flente, et flendo quodam modo ut subveniatur orante, respondetur, et valet. An etiam hoc serpens ille persuadere conatur, quia non valet? Absit a cordibus qualiumcumque Christianorum. Ergo respondetur, et valet. Conspiratione quadam communicat spiritus; credit in altero, quia peccavit in altero. An vero invenit vitam praesentis saeculi, quem parturivit infirmitas; et non invenit vitam futuri saeculi, quem parturivit charitas?