Cinctoria autem Chananaeis. Cingant se, operentur, veniant, sint servi de domo ista: ut omnes vestiti, omnes pasti sint. Cinctoria enim fecit, utique ad opus: nam et ipsa opus faciens, accinxit fortiter lumbos suos. Qui sunt Chananaei? Vicinae gentes populo Israel alienigenae. Aliquando qui eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi. Qui eratis aliquando peregrini Testamentorum, et promissionis spem non habentes, et sine Deo in hoc mundo, nunc autem cives sanctorum et domestici Dei 48Ephes. II, 13, 12, 19, acceptis cinctoriis operamini in domo dominica, jam facti domestici Dei ex Chananaeis, unde erat et illa mulier modo in Evangelio recitata. Chananaea erat, ad mensam filiorum accedere non audebat, sed tanquam canis micas requirebat. Vide quemadmodum se praecinxerit ad opus. Praecinctorium ejus, fides: hoc laudat ille. O mulier, magna est fides tua 49Matth. XV, 21-28 !