TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Resurrectionis promissio tot aliis Dei promissionibus jam impletis confirmatur. Nemo ergo fallat, nemo argumentetur, nemo sua suspicione deliret: quod nobis promisit Deus, venturum esse certissime teneamus. Quando videbatur Christus, fratres mei, quando spiritus putabatur, ut se corpus esse persuaderet, non solum praebebat oculis videndum, sed etiam manibus contrectandum. Quibus ad exhibendam fidei veritatem in corpore, dignatus est etiam non necessitate, sed potestate cibum sumere: tamen adhuc illis prae gaudio trepidantibus, firmamentum cordis adhibuit de sanctis Scripturis; et ait illis, Haec sunt verba quae locutus sum ad vos, cum adhuc essem vobiscum: quoniam necesse est impleri omnia quae scripta sunt in Lege Moysi, et Prophetis, et Psalmis de me. Tunc aperuit illis sensum, sicut Evangelium loquitur, quod modo lectum est, ut intelligerent Scripturas; et dixit eis, Quia sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertio die, et praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem 8Luc. XXIV, 44-47 . Illud non vidimus, sed hoc videmus. Quando ista promittebantur, nondum videbantur. Apostoli Christum praesentem videbant: sed toto orbe terrarum diffusam Ecclesiam non videbant: videbant caput, et de corpore credebant. Habemus vices nostras, habemus gratiam dispensationis et distributionis nostrae: ad credendum certissimis documentis, tempora nobis in una fide sunt distributa. Illi videbant caput, et credebant de corpore: nos videmus corpus, credamus de capite.

Notes

  1. 8. Luc. XXIV, 44-47